sabato 11 gennaio 2014

SAN MINIATO NEGLI “ANNALI” DI BERNARDO MARAGONE 04/07


04/07 [anno 1172] – Dieta convocata a S. Genesio da Cristiano di Magonza.


[anno 1172] «A. D. MCLXXII, mense januarii. Cristianus Maghentinus archiepiscopus, legatus in Italiam, rogatu et suasione et precibus Lucensium et Ianuensium ll , de Alemania venit Ianuam et deinde venit Lucam. Postea tertio nonas Februarii, venit Pisas, ibique magniiice receptus est, deinde ad Burgum Sancti Genesii perrexit, convocatis et coadunatis ibidem Consulibus Pisanorum et Florentie et Lucensium et Ianuensium, petiit ab eis ut totam discordiam que inter eos erat in eum sine omni conditione ponerent, et captivos quos habebant ei darent. Lucenses et Ianuenses in iamdictum legatum totam discordiam sine omni conditione posuerunt et iuraverunt. Pisani vero de captivis ei sine conditione dandis, consilium postulaverunt, et ipse XX dierum indutias pro consilio ei tribuit. Consilio habito a Pisanis de non dandis ei captivis sine pace, iam fatus Cristianus in generali curia contentioneque Pisanos disbannivit et diffidavit, et privilegia monete, et Sardinee insule et omnia previlegia Pisanorum cassavit, sicut potuit. Interea homines de castro Sancti Miniati iuraverunt Florentinos et Pisanos adiuvare et cum eis semper esse, salva fidelitate Imperatoris».

Bernardi Maragonis, Vetus Chronicon Pisanum, in F. Bonaini (a cura di), Delle Istorie Pisane libri XVI, «Archivio Storico Italiano», Serie I, Vol. VI, parte II-A, Firenze, 1845, pp. 62-63.

ALTRE EDIZIONI
M. L. Gentile, Gli Annales Pisani di Bernardo Maragone, «Rerum Italicarum Scriptores», Zanichelli, Bologna, 1930, pp. 54-55.

Nessun commento:

Posta un commento