lunedì 2 dicembre 2013

ADDSM - 1172, 05 MAGGIO - IL GIURAMENTO DEI SANMINIATESI


ARCHIVIO DOCUMENTARIO DIGITALE DI SAN MINIATO [ADSM]
1172, 05 maggio, Il giuramento dei sanminiatesi

Di seguito è proposta la trascrizione dell'atto conservato presso l'Archivio di Stato di Firenze, Diplomatico, San Miniato, 1172, 5 maggio.
VISUALIZZA IL DOCUMENTO ORIGINALE – DIPLOMATICO ASFI ↗


Panorama di San Miniato
Foto di Francesco Fiumalbi




Trascrizione del testo contenuto in:
Pietro Santini, Documenti dell’antica costituzione del Comune di Firenze, Documenti di Storia Italia, tomo X, G. P. Vieusseux, Firenze, 1895, alle pagine 363-364.

In dei nomine, amen.
Nos Guiduccius Gontolini frater et Tribaldus Mangiadori filius et Torsellus quondam Griffi atque Albertinus filius Ugolini Landi de Sancto Miniato et de eius curia vel districtu iuramus ad sancta dei evangelia toto tempore omnes homines Pisane civitatis atque Fiorentine qui modo sunt in eius et earum burgis aut suburgis et earumdem districtu et qui postea erunt custodire atque salvare tam in avire seu rebus quam in personis in tota nostra forzia et ubicumque poterimus. Preterea iuramus quod de omni guerra quam modo habent vel in antea cum aliquo habuerint totis viribus nostris eosdem per bonam fidem sine fraudo iuvare, et guerram non ricridutam set vivam omnibus eorum inimicis quos modo habent vel in antea habuerint cum eis et sine eis [fac]ere, et castrum Sancti Miniati eis vel eorum certo nuntio prò pacis conpositionem (sic), vel ad faciendum bellum seu guerram quibuscumque ipsi voluerint, ex quo a nobis vel ab aliis prò nobis fuerit recuperatum, vel in nostram redierit potestatem [dabim]us vel dari faciemus, et quominus recuperetur vel in nostram redeat potestatem fraudem non conmittemus. Castrum a[utem] intelligimus recuperatum etiam sine superiori incastellatura. Set si illam recuperaverimus et de ea similiter teneamur. Insuper pacem vel treuguam sine eis cum al[iquibus eorum ini]micis quos modo habent aut in antea habuerint vel [cum a]liis quibuscumque non faciemus, et si facta eis….. qualitercumque corrupta (?) utpote primo tenebamur (?) et tunc teneamur. Et si aliquod devetum prò se fieri volu[erint vel di]xerint vel prò ipsis nobis fuerit renuntiatum faciemus factumque sicut ipsis placuerit tenebimus.
Et si aliquem eorum inimicum ceperimus, eis dabimus vel dari faciemus nisi prò recuperamento alicuius ex nostris ab inimicis capti remanserit. Et omnem populum de castro Sancti Miniati et totius curtis eius et || districtus ||, excepto Buzatello et Buticcia et Gadanitto, bona fide sine fraude hanc totam securitatem firmam tenere tam maiores quam minores iurare faciemus, et suprascriptos tres idem iurare prò posse nostro faciemus. Et….. annos huius totius securitatis sacramenta consules vel capitanei sive rectores qui prò tempore in Sancto Miniato fuerint renovabunt [et a] toto populo renovari facient. Item si quis nostrum aliquem ex aliqua predictarum civitatum, ut dictum est, vel ex earum districtu offenderit, iuramus convenienter infra xxx dies post inquisitionem facere emendare caput tantum. Item iuramus quod non recipiemus consulem rectorem capitaneum qui hoc idem firmum tenere non iuret.
Hec omnia ad eorumdem purum intellectum per bonam fidem sine fraude observabimus et observari faciemus; excepto contra imperatorem, salvo tamen quod ipse vel eius nuntius nos et homines Sancti Miniati ab huius securitatis firmamento non valeat absolvere.
Acta sunt hec Florentie in palatio episcopi, presentibus Cotinnaccio, Sciatta Uberti filio, Filocaro Ciotoli filio, Gerardo Lamberti, Forise de Campi, Berringario, Capoinsacco, Mainitto, Bonaguida, Sanguigno, Enrigitto, Cavalcante, Ildebrandino, Ugitto Bellucci, Forteguerra et aliis pluribus. Anno millesimo centesimo septuagesimo secundo, tertio nonas madii, indictione quinta. Feliciter.
(S. N.) Ego Bernardus index et notarius omnibus suprascriptis interfui, ideoque huic scripture completionem imposui


Nessun commento:

Posta un commento