sabato 11 gennaio 2014

SAN MINIATO NEGLI “ANNALI” DI BERNARDO MARAGONE 02/07


02/07 [anno 1164] – Assemblea del Vicario Rainaldo a S. Genesio.


[anno 1164] «A. D. MCLXV. Indictione XII. Pisani Consules ad Imperatorem Fredericum quatuor legationes honorifice miserunt. In una Rainerius Gaitani Consul legatus, cum Lamberto quondam Lamfranci et Bulgarino et Sigerio iuris peritis, fuit, quos Imperator honorifice recepit. Qui legati voluntatem Imperatoris cognoscentes, ipsum ut Pisas veniret devotissime invitaverunt. Pisani vero adventum Imperatoris considerantes, se ad illum recipiendum preparaverunt; qui impedimento intirmitatis venire non potuit, sed cancellarium suum cum quibusdam principibus Pisas reduxit. Pisani cum honore, tertio idus Aprilis, qui fuit sabbato sancto, receperunt. Archiepiscopus vero cum clericis, quia Sacrum crisma pape Victoris pro faciendo baptismum non recipit, baptismum eo anno in Pasca Resurrectionis non fuit celebratum. Postea vero cum amore civitatis ad burgum Sancti Genesii perrexit. Predicti Consules X galeas eo anno fecerunt, et quattuor dermones, pro equis portandis in exercitu Imperatoris, facere inceperunt, et XVI galeas prò guardia maris armaverunt, et alveum Ausaris fluminis ampli avere, et ipsum profundiorem fecerunt, et omnia ordinamenta civitatis honorifice complevere».

Bernardi Maragonis, Vetus Chronicon Pisanum, in F. Bonaini (a cura di), Delle Istorie Pisane libri XVI, «Archivio Storico Italiano», Serie I, Vol. VI, parte II-A, Firenze, 1845, pp. 34-35.

ALTRE EDIZIONI
M. L. Gentile, Gli Annales Pisani di Bernardo Maragone, «Rerum Italicarum Scriptores», Zanichelli, Bologna, 1930, p. 31.

Nessun commento:

Posta un commento