sabato 11 gennaio 2014

SAN MINIATO NEGLI “ANNALI” DI BERNARDO MARAGONE 01/07


01/07 [anno 1160] – Dieta di Guelfo VI a S. Genesio.


[anno 1160] «A. D. MCLX. In Dominica die palmarum, que fuit decimotertio kal. Aprilis, Guelfus dux Spoleti, marchio Tuscie, venit apud Burgum Sancti Genesii; et ibi fuerunt Consules Pisani, cum comite Gerardo et cum archiepiscopo Villano Pisane Ecclesie S. Marie; quem dux super omnes episcopos et laicos Italie recepit, et Consilio suo credidit; et fuerunt ibi Consules Pistorienses et Senenses, et comes Guido tunc puer, et Comes Ildebrandinus et Consules Lucenses, Fiorentini, et Capitanei, et Varvassores multi, et ibi fecit magnum parlamentum, et quesivit fidelitatem omnibus civitatibus et comitibus, et omnibus illis qui aliquod de Marca detinebant. Comes Guido ei per suos fideles prius fidelitatem iuravit, deinde ceteri comites et Senenses. Pisani vero et Pistorienses, Lucenses et Fiorentini invitaverunt eum ut veniret ad civitatem, et pasca cum eis celebraret, et facerent ei securitatem sicut antee cessorum marchionum consuetudo fuerat. Interea, die tertio, Lucenses et Fiorentina in discordiam cum comite Guidone devenerunt, et ad domum eius cum armìs insultum fecerunt, et nisi comes Guido, rune puer, ad pedes ducis fugisset, eum interfecissent. Pisani vero hec audientes, bellum magnum contra Lucenses et Florentinos pro adiuvando comite fecerunt, et honorem magnum inde habuerunt; de quo bello mortuus est nobilis Florentinus Iacob quondam Berlingerii. De quo bello Lucenses in magnam tristitiam excitati sunt, et omnes suos contra Pisanos bandierunt. Pisani, hoc audientes, cum omnibus suis Pisas reversi sunt. Post hec, die Sabbati Sancto qui fuit VII kal. Aprilis, ducem Guelfum cum magno honore et triumpho et processione Pisani, et iam dictus archiepiscopi, receperunt, de quo Lucenses in magnam devenere tristitiam, et Pisani securitatem et fidelitatem fecerunt; et dux Pisanis iuravit salvare homines Pisanos in personis et havere, et si pro adiutorio et Consilio vel facto ipsi duci prestando in guerram devenirent, usque ad pacem, viribus quibus potest, adiuvare et defendere. Et sic a Pisana ci vitate cum maximo amore et honore, pridie kal. Aprilis, recessit, ad Sanctum Genesium remeavit, pro fidelitate recipienda ab aliis civitatibus et fidelibus Marchie, omnesque civitates pro honore a Pisanis ei collato, et timore, fidelitatem et honorem ei fecerunt».

Bernardi Maragonis, Vetus Chronicon Pisanum, in F. Bonaini (a cura di), Delle Istorie Pisane libri XVI, «Archivio Storico Italiano», Serie I, Vol. VI, parte II-A, Firenze, 1845, pp. 21-22.

ALTRE EDIZIONI
M. L. Gentile, Gli Annales Pisani di Bernardo Maragone, «Rerum Italicarum Scriptores», Zanichelli, Bologna, 1930, pp. 19-20.

Nessun commento:

Posta un commento