01/07
[anno
1160] – Dieta di Guelfo VI a S. Genesio.
[anno
1160] «A.
D. MCLX. In Dominica die palmarum, que fuit decimotertio kal.
Aprilis, Guelfus dux Spoleti,
marchio Tuscie, venit apud Burgum
Sancti Genesii;
et ibi fuerunt Consules Pisani, cum comite Gerardo et cum
archiepiscopo Villano Pisane Ecclesie S. Marie; quem dux super omnes
episcopos et laicos Italie recepit, et Consilio suo credidit; et
fuerunt ibi Consules Pistorienses et Senenses, et comes Guido tunc
puer, et Comes Ildebrandinus et Consules Lucenses, Fiorentini, et
Capitanei, et Varvassores multi, et ibi fecit magnum parlamentum, et
quesivit fidelitatem omnibus civitatibus et comitibus, et omnibus
illis qui aliquod de Marca detinebant. Comes Guido ei per suos
fideles prius fidelitatem iuravit, deinde ceteri comites et Senenses.
Pisani vero et Pistorienses, Lucenses et Fiorentini invitaverunt eum
ut veniret ad civitatem, et pasca cum eis celebraret, et facerent ei
securitatem sicut antee cessorum marchionum consuetudo fuerat.
Interea, die tertio, Lucenses et Fiorentina in discordiam cum comite
Guidone devenerunt, et ad domum eius cum armìs insultum fecerunt, et
nisi comes Guido, rune puer, ad pedes ducis fugisset, eum
interfecissent. Pisani vero hec audientes, bellum magnum contra
Lucenses et Florentinos pro adiuvando comite fecerunt, et honorem
magnum inde habuerunt; de quo bello mortuus est nobilis Florentinus
Iacob quondam Berlingerii. De quo bello Lucenses in magnam tristitiam
excitati sunt, et omnes suos contra Pisanos bandierunt. Pisani, hoc
audientes, cum omnibus suis Pisas reversi sunt. Post hec, die Sabbati
Sancto qui fuit VII kal. Aprilis, ducem Guelfum cum magno honore et
triumpho et processione Pisani, et iam dictus archiepiscopi,
receperunt, de quo Lucenses in magnam devenere tristitiam, et Pisani
securitatem et fidelitatem fecerunt; et dux Pisanis iuravit salvare
homines Pisanos in personis et havere, et si pro adiutorio et
Consilio vel facto ipsi duci prestando in guerram devenirent, usque
ad pacem, viribus quibus potest, adiuvare et defendere. Et sic a
Pisana ci vitate cum maximo amore et honore, pridie kal. Aprilis,
recessit, ad Sanctum
Genesium
remeavit, pro fidelitate recipienda ab aliis civitatibus et fidelibus
Marchie, omnesque civitates pro honore a Pisanis ei collato, et
timore, fidelitatem et honorem ei fecerunt».
Bernardi
Maragonis, Vetus
Chronicon Pisanum,
in F. Bonaini (a cura di), Delle
Istorie Pisane libri XVI,
«Archivio
Storico Italiano», Serie I, Vol. VI, parte II-A, Firenze, 1845, pp. 21-22.
ALTRE
EDIZIONI
M.
L. Gentile, Gli
Annales Pisani di Bernardo Maragone,
«Rerum
Italicarum Scriptores», Zanichelli, Bologna, 1930,
pp.
19-20.
Nessun commento:
Posta un commento