04/07
[anno
1172] – Dieta convocata a S. Genesio da Cristiano di Magonza.
[anno
1172] «A.
D. MCLXXII, mense januarii. Cristianus Maghentinus archiepiscopus,
legatus in Italiam, rogatu et suasione et precibus Lucensium et
Ianuensium ll , de Alemania venit Ianuam et
deinde venit Lucam. Postea tertio nonas Februarii, venit Pisas,
ibique magniiice receptus est, deinde ad Burgum
Sancti Genesii
perrexit, convocatis et coadunatis ibidem Consulibus Pisanorum et
Florentie et Lucensium et Ianuensium, petiit ab eis ut totam
discordiam que inter eos erat in eum sine omni conditione ponerent,
et captivos quos habebant ei darent. Lucenses et Ianuenses in
iamdictum legatum totam discordiam sine omni conditione posuerunt et
iuraverunt. Pisani vero de captivis ei sine conditione dandis,
consilium postulaverunt, et ipse XX dierum indutias pro consilio ei
tribuit. Consilio habito a Pisanis de non dandis ei captivis sine
pace, iam fatus Cristianus in generali curia contentioneque Pisanos
disbannivit et diffidavit, et privilegia monete, et Sardinee insule
et omnia previlegia Pisanorum cassavit, sicut potuit. Interea homines
de castro
Sancti Miniati
iuraverunt Florentinos et Pisanos adiuvare et cum eis semper esse,
salva fidelitate Imperatoris».
Bernardi
Maragonis, Vetus
Chronicon Pisanum,
in F. Bonaini (a cura di), Delle
Istorie Pisane libri XVI,
«Archivio
Storico Italiano», Serie I, Vol. VI, parte II-A, Firenze, 1845, pp. 62-63.
ALTRE
EDIZIONI
M.
L. Gentile, Gli
Annales Pisani di Bernardo Maragone,
«Rerum
Italicarum Scriptores», Zanichelli, Bologna, 1930,
pp.
54-55.
Nessun commento:
Posta un commento